TLG 2543 003 :: Lucius CINCIUS ALIMENTUS :: Fragmenta

Lucius CINCIUS ALIMENTUS Hist.
(Romanus: 3 B.C.)

Fragmenta

Source: Müller, K. (ed.), FHG 3. Paris: Didot, 1841–1870: 96.

  • Frr. 1–3. 7–8
  • frr. 1, 2, 7, 8 have also been entered. They only contain Latin text.

Citation: Fragment — (line)

1

De origine gentis Rom. c. 17: Ascanius com‐ pletis in Lavinio triginta annis recordatus novae urbis condendae tempus advenisse ex numero por‐ corum, quos pepererat sus alba, circumspectis di‐
5ligenter finitimis regionibus speculatus montem edi‐ tum, qui nunc ab ea urbe, quae in eo condita est, Albanus nuncupatur, civitatem communit: eamque ex forma, quod ita in longum porrecta est, Lon‐ gam, ex colore suis Albam cognominavit. Quum‐
10que illuc simulacra deorum Penatium transtulisset, postridie apud Lavinium apparuerunt: rursusque relata Albam, appositisque custodibus nescio quan‐ tis, se Lavinium in pristinam sedem identidem rece‐ perunt. Itaque tertio nemo ausus est amovere ea,
15ut scriptum est in Annali Pontificum IV (?) lib., Cincii et Caesaris II, Tuberonis I.

2

Ibid. c. 18: Post eum (Silvium Postumum) re‐ gnavit Tiberius Silvius Silvii filius. Qui quum ad‐ versus finitimos bellum inferentes copias eduxisset, inter proeliantes depulsus in Albulam flumen de‐
5periit mutandique nominis exstitit causa, ut scri‐ bunt Lucius Cincius lib. I, Lutatius lib. III.

3

Dionys. Hal. I, 74: Λεύκιος δὲ Κίγκιος, ἀνὴρ τῶν ἐκ τοῦ βουλευτικοῦ συνεδρίου, περὶ τὸ τέ‐ ταρτον ἔτος τῆς δωδεκάτης ὀλυμπιάδος (Romam con‐ ditam statuit).

7

Livius VII, 3: Lex vetusta est priscis literis ver‐ bisque scripta, ut qui praetor maximus sit, Idibus septembribus clavum pungat. Fixus fuit dextro la‐ teri aedis Jovis optimi maximi ex qua parte Minervae
5templum est. Eum clavum, quia rarae per ea tem‐ pora literae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt: eoque Minervae templo dicatam legem quia numerus Minervae inventum sit. Volsiniis quoque clavos indices numeri annorum fixos in templo Nor‐
10tiae Etruscae deae comparere diligens talium monu‐ mentorum auctor Cincius affirmat.

8

Livius XXI, 38: Quantae copiae transgresso in Italiam Hannibali fuerint, nequaquam inter au‐ ctores consta. Qui plurimum, centum millia pedi‐ tum, viginta equitum fuisse scribunt, qui minimum,
5viginti millia peditum, sex equitum. L. Cincius Ali‐ mentus, qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor me moveret, nisi confunderet numerum, Gallis Liguribusque additis: cum his octoginta millia peditum, decem equitum adducta in Italiam:
10(magis affluxisse verisimile est, et ita quidam au‐ ctores sunt): ex ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit, triginta sex millia hominum, ingentemque numerum equorum et alio‐ rum jumentorum amisisse, in Taurinis, quae Gallis
15proxima gens erat, in Italiam degressum.96